Tel: 061 261 57 67
Warenkorb
Ihr Warenkorb ist leer.
Gesamt
0,00 CHF
  • Start
  • Bücher
  • Einhardi Vita Karoli Imperatoris (Classic Reprint)

Einhardi Vita Karoli Imperatoris (Classic Reprint)

Angebote / Angebote:

Excerpt from Einhardi Vita Karoli ImperatorisVitam et conuersationem et ex parte non modica. Res gestas domini et nutritoris mei Karoli, excellentissimi et merito famosissimi regis, postquam scribere animus tulit, quanta potui breuitate complexus sum, operam im pendens ut de his, quae ad meam notitiam peruenire potuerunt nihil omitterem neque prolixitate narrandi noua quaeque fastidientium animes ofi'enderem, si tamen hoc ullo modo uitari potest, ut nona scriptione non offen dantur, qui uetera et a uiris doctissimis atque disertissi mis confecta monumenta fastidiunt.Et quamquam plures esse non ambigam, qui otio ac litteris dediti statum aeni praesentis arbitrentur ita no glegendum ut omnia penitus, quae nunc fiunt, uelut nulla memoria digna silentio atque obliuioni tradantur, potiusque uelint, amore diuturnitatis inlecti, aliorum prae clara facta qualibuscumque scriptis inserere quam sui nominis famam posteritatis memoriae nihil scribendo sub trahere, tamen ab huiuscemodi scriptione non existimaui temperandum, quando mihi conscius eram, nullum ea ueracius quam me scribere posse, quibus ipse interfui quaeque praesens oculata, ut dicunt, fide cognoui et, utrum ab alio scriberentur neone liquido scire non potni. Satiusque iudicaui eadem cum aliis uelut communiter litteris mandata memoriae posterorum tradere, quam re gis excellentissimi et omnium sua aetate maximi clarissi mam uitam et egregios atque moderni temporis homini bus nix imitabiles actus pati obliuionis tenebris aboleri.About the PublisherForgotten Books publishes hundreds of thousands of rare and classic books. Find more at www.forgottenbooks.comThis book is a reproduction of an important historical work. Forgotten Books uses state-of-the-art technology to digitally reconstruct the work, preserving the original format whilst repairing imperfections present in the aged copy. In rare cases, an imperfection in the original, such as a blemish or missing page, may be replicated in our edition. We do, however, repair the vast majority of imperfections successfully, any imperfections that remain are intentionally left to preserve the state of such historical works.
Folgt in ca. 5 Arbeitstagen

Preis

12,90 CHF