Didymi De Demosthene Commenta Cum Anonymi in Aristocrateam Lexico (Classic Reprint)
BücherAngebote / Angebote:
Excerpt from Didymi De Demosthene Commenta Cum Anonymi in Aristocrateam LexicoXXVIII signum indicare. Nam illud quidem ex fragmentis patet olim plus commentariorum a Didymo scriptum fuisse quam viginti octo. Ergo ille numerus, nostram 0pinionem si sequaris, priorem tantummodo partem comprehendat, fortasse publicarum orationum et, quae publicae vitae tam quam exordium fuerunt, tutelarium. Quodsi certa quaedam ratio in illis septem tetradum ordine cernitur, mirandum est ipsum hoc volumen quattuor orationum, si ex eis quae extant coniectura in integrum valet, tam parv0 fuisse am bitu. Nam vix 1400 versus olim infuisse videntur 22 vel 23 paginis voluminis. Ergo si vel duplum in ipsa Didymi exemplari infuisse sumas, modicam voluminis mensuram, qualis huic generi scribendi apta credebatur, habeas.Quamquam igitur probabile videtur esse non integrum commentarium nobis traditum esse, sed dimidiatum, tamen cave oradas ipsa verba Didymi, ut fere fit, in soh0hcis hypomnemaüs in artum esse contracta. Immo haec po tissima est huius voluminis virtus, quod prae scholiis magis magisque attenuatis ipsam Didymi manum agnoscis in eis saltem, quae a librario ad describendum electa sunt. Ecce nihil scholicae illins ariditatis, sed genus orationis ¿orens ac paene lacteum. Itaque non excerpta habemus ex tote corpore breviata, sed eclogas integras historico mame gustu selectas. Ac nisi quae librarii culpa verba mutilata sunt, pro genuinis Didymi scholiis haec Berolinensia ha benda sunt.About the PublisherForgotten Books publishes hundreds of thousands of rare and classic books. Find more at www.forgottenbooks.comThis book is a reproduction of an important historical work. Forgotten Books uses state-of-the-art technology to digitally reconstruct the work, preserving the original format whilst repairing imperfections present in the aged copy. In rare cases, an imperfection in the original, such as a blemish or missing page, may be replicated in our edition. We do, however, repair the vast majority of imperfections successfully, any imperfections that remain are intentionally left to preserve the state of such historical works.
Folgt in ca. 5 Arbeitstagen