Tel: 061 261 57 67
Warenkorb
Ihr Warenkorb ist leer.
Gesamt
0,00 CHF

De T. Lucretii Cari Tropis

Angebote / Angebote:

Excerpt from De T. Lucretii Cari Tropis: Dissertatio Inauguralis Quam Amplissimo Philosophorum Marburgensium Ordini Ad Summos in Philosophia Honores Rite Capessendos ObtulitRecentioribus temporibus a viris doctis, maxime abus, qui ipsi arti poeticae operam dederunt, dictum est, id quod didacticum appellatur carmen, poema non esse appelandum, itaque nostris temporibus hoc genus poesis fere omnino neglegi videmus, certe non ab iis coli, qui re vera poétae appellari possunt. Etiam apud Graecos carmen didacticum, si Hesiodi et Orpheì carmina praetermittimus, posterioribus demum temporibus magis colebatur, cum prioribus epicae et lyricae poesi maxime operam darent. Romani autem, qui animo ut ita dicam magis ngaxuxq'i erant et quorum poesis a. Graecis delata est, carmen didacticum, maxime ab Alexandrinis qui vocantur cultum, imitati sunt. Ita etiam Titus Lucretius Carus suscepit Epicuri philosophiam aequalibus suis exponere animosque eorum ad hanc doctrinam, quam unam verem esse putat, convertere. Multi alii Roma norum, Catonis, Varronis, Vergilii, Ovidii sis memineris, baud infeliciter aggressi sunt carminibus didacticis agriculturam, rem militarem alia exponere, sed nihil difficilius videtur esse quam systema philosophicum versibus tradere, maxime tale, quo omnia, quae usque ad illud tempus de dis, de fato, de immortalìtate vera putabautur, dissolvi videbantur. Lucretius ipse I. 136 sq. Dicit: Nec 'me animi fallit Graiorum obscura reperta difficile inlustrare Latinis versibus esse.About the PublisherForgotten Books publishes hundreds of thousands of rare and classic books. Find more at www.forgottenbooks.comThis book is a reproduction of an important historical work. Forgotten Books uses state-of-the-art technology to digitally reconstruct the work, preserving the original format whilst repairing imperfections present in the aged copy. In rare cases, an imperfection in the original, such as a blemish or missing page, may be replicated in our edition. We do, however, repair the vast majority of imperfections successfully, any imperfections that remain are intentionally left to preserve the state of such historical works.
Folgt in ca. 10 Arbeitstagen

Preis

41,50 CHF